- AFER
- I.AFERHadriani Imperatoris Romani pater. Spartian. Hadriano c 1. pater Aelius Hadrianus cognomentô Afer fuit. Xiphilinus τι῏ο δὲ Α᾿δριανὸς, γεόος μὲν Α᾿δριανοῦ Α῎φρου υἱός. Suidas, ἦν δὲ τὸ γεν´ος βουλἐυτοῦ πατρὸς, ἐςτατηγηκότος Α῎φγου, οὕτω γὰρ ὠνομάζετο. Lege quae sequuntur. Non dubitabis e Dione totum locum esse descriptum. Cedrenus contra, non Dionem, sed Breviatorem eius secutus male capit eius verba, inquit enim. ἦν δὲ Α῎φρος τὸ γεν´ος. Sed in talibus solens more suô Graecus ille fallitur. Casaubon. in Spartiani. loc. cit.0 Non igitur ortu, sed cognomentô sic dictus est, et constat satis, multas gentium Romanarum familias hoc cognomen frequentâsse. Adrianum vero stripis Italicae, aut, ut dicam verius, Italo-Hispanicae fuisse, vel Dio docet, cum Hadrianum Τραιανοῦ πολίτην, sicut Spartian. in Severo. c. 21. Traiani municipem vocat. Et Xiphilinus forte scripsit, ἦν δὲ Α᾿δριανὸς Σπανὸς μεν γεν´ος, Α᾿δριανοῦ δὲ Α῎φρου υἱὸς, Hispaniam enim Graeci modo Σπανίαν dicunt, Modo Ι῾ςπ ανίαν; etc. Unde male Cedrenus de hoc Afro, ἦν δὲ Α῎φρου τὸ γεν´ος, Erat autem gente Afer. Namque et Suidas illum sic ὠνομάςθαι, nominatum esse, diserte ait Casaubon. loc. cit.II.AFERaut potius Apher, λιβύς. Vide Africa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.